monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45 > 28 > 17 > 37 > sectio > 1 > 7 > 4 > 142 > NERVA COCCEIUS X. > 2 > 23
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, XXII.Quod Eusebius Nicomediensis Constantinopoleos invaserit episcopatum, et de litteris Constantini adversus eum. <<<     >>> XXIV.Qua fraude Eustathius Antiochenus sit episcopatu depositus et in exsilium deportatus, et qui post eum fuerint ordinati.

Cassiodorus, 2, CAPUT XXIII.Quod rursus Eusebius apud Constantinum impetrata venia pro Arianis egerit.

1 Tunc igitur isti et damnati, et e civitatibus sunt expulsi. Et in Nicomedia quidem Amphion [ed., Appion] episcopus ordinatus est, in Nicaea autem Chrestus. Sed rursus consuetas machinationes exercentes, et imperatoris clementiam accessibilem suis fallaciis invenientes, restituti sunt, prioremque potentiam receperunt. Eusebius etenim, sicut iam dixi, etiam Constantinopolitanum tenuit tyranice praesulatum, et potiorem percepit praesumptionem, frequenter ad imperatorem veniens, et fiduciam ex crebra collocutione mercatus, contra veritatis propugnatores saevas contentiones instituit.
2 Et primum quidem cupere se Hierosolymorum loca professus est, et imperatorem, tanquam famosissimum visurus aedificationis opus, provida cogitatione captavit. Quapropter cum multo honore dimissus est, imperatore vehicula et alia ei distribuente solatia. Profectus igitur est cum eo et Theogonius Nicaenus, particeps malignorum consiliorum eius, sicuti iam diximus. [THEODORETUS, lib. I, cap. 20 et 21. Edit. Christ.]
Cassiodorus HOME

bav823.94 bav824.72 bnf1603.47

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik